Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 24
Cicero, Letters to his Friends 10.24.4
Not analysed yet
ad hoc robur nostrorum exercituum sive Africanus exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris accessisset, aequo animo summam rem p. in discrimen deduceremus; aliquanto autem propius esse, quod ad Caesarem attinet, videbamus. nihil destiti eum litteris hortari, neque ille intermisit adfirmare se sine mora venire, cum interim aversum illum ab hac cogitatione ad alia consilia video se contulisse. ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis litterisque misi, si quid forte proficere posset.