Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 24
Cicero, Letters to his Friends 10.24.6
Not analysed yet
sed (quicquid tibi scribo, dolenter me hercules magis quam inimice facio) quod vivit Antonius hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus habent non contemnendos, quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt. neque ego superiora repetam; sed ex eo tempore, quo ipse mihi professus est se venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellum esset aut in aversissimam illis Hispaniam cum detrimento eorum maximo extrusum. quae mens eum aut quorum consilia a tanta gloria, sibi vero etiam necessaria ac salutari, avocarit et ad cogitationem consulatus bimestris summo cum terrore hominum et insulsa cum efflagitatione transtulerit, exputare non possum.