Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 3
Cicero, Letters to his Friends 10.3.2
Not analysed yet
ego, Plance, necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto quam tu natus es, amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem cum studio meo tum iudicio tuo constitutam. his de causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam mihi tecum statuo debere esse communem. omnia summa consecutus es vii%ute duce, comite fortuna eaque es adeptus adulescens multis invidentibus, quos ingenio industriaque fregisti; nunc me amantissimum tui, nemini concedentem qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo rei p. statu adquires.