Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 3
Cicero, Letters to his Friends 10.3.4
Not analysed yet
haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere; sciebam enim ex iisdem te haec haurire fontibus, ex quibus ipse hauseram. qua re modum faciam. nunc tantum significandum putavi, ut potius amorem tibi ostenderem meum quam ostentarem prudentiam. interea quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo.