Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 30
Cicero, Letters to his Friends 10.30.3
Not analysed yet
repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari; etsi dexterius cornu, in quo ego eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem xxxv Antoni, ut amplius passus d ultra aciem, quo loco steterat, processerit. itaque cum equites nostrum cornu circumire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros adgrederentur. interim video me esse inter Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto. repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat ex castris, scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila coicere velle. ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus.