Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 30
Cicero, Letters to his Friends 10.30.5
Not analysed yet
Hirtius in ea castra redit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum; nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetoriarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa Lx sunt relata Antoni; res bene gesta est. A. d. xvii K. Mai. ex castris.