Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 31
Cicero, Letters to his Friends 10.31.6
Not analysed yet
quod familiarem meum tuorum numero habes, opinione tua mihi gratius est; invideo illi tamen, quod ambulat et iocatur tecum. quaeres quanti aestimem. si umquam licuerit vivere in otio, experieris; nullum enim vestigium abs te discessurus sum. illud vehementer admiror, non scripsisse te mihi manendo in provincia an ducendo exercitum in Italiam rei p. magis satis facere possim. ego quidem, etsi mihi tutius ac minus laboriosum est manere, tamen, quia video tali tempore multo magis legionibus opus esse quam provinciis, quae praesertim reciperari nullo negotio possunt, constitui, ut nunc est, cum exercitu proficisci. deinde ex litteris, quas Pansae misi, cognosces omnia; nam tibi earum exemplar misi. xvii K. Apr. Corduba.