Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 32
Cicero, Letters to his Friends 10.32.3
Not analysed yet
illa vero iam ne Caesaris quidem exemplo, quod ludis praetextam de suo itinere ad L. Lentulum procos. sollicitandum posuit, et quidem cum ageretur, flevit memoria rerum gestarum commotus; gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti: C. R. natus sum responderet: abi nunc, populi fidem implora; bestiis vero civis Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia deformis erat, obiecit. Cum huiusce modi portento res mihi fuit.