Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 9
Cicero, Letters to his Friends 10.9.3
Not analysed yet
concupisco autem nihil mihi (contra quod ipse pugno); et temporis et rei te moderatorem facile patior esse. nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri. exercitum a. d. vi K. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus, Vienna equites mille via breviore praemisi. ipse si ab Lepido non impediar, celeritate satis faciam; si autem itineri meo se opposierit, ad tempus consilium capiam. copias adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas. te ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo. vale.