Latin · ~2 min
11.1.2 to 11.1.3
Cicero, Letters to his Friends 11.1.2-3
Not analysed yet
Cum a in his angustiis versarer, placitum est mihi ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causa proficiscendi honesta quaereretur. haec se impetraturum pollicitus est, nec tamen impetraturum confido; tanta est hominum insolentia et nostri insectatio. ac si dederint quod petimus, tamen paulo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur. quid ergo a est inquis tui consili? dandus est locus fortunae, cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror. si melior casus fuerit, revertemur Romam; si mediocris, in exsilio vivemus; si pessimus, ad novissima auxilia descendemus.