Latin · ~2 min
11.1.5 to 11.1.6
Cicero, Letters to his Friends 11.1.5-6
Not analysed yet
rogo vos quam primum mihi rescribatis (nam non dubito quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me sit facturus); quem in locum convenire possimus, quo me velitis venire rescribite. post novissimum Hirti sermonem placitum est mihi postulare ut liceret nobis Romae esse publico praesidio. quod illos nobis concessuros non puto; magnam enim invidiam iis faciemus. nihil tamen non postulandum putavi quod aequum esse statuerem.