Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 10
Cicero, Letters to his Friends 11.10.1
Not analysed yet
non mihi rem p. plus debere arbitror quam me tibi. gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes †sit an hoc temporis videatur dici causat, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis; quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur. interpellent me quo minus honoratus sim, dum ne interpellent quo minus res p. a me commode administrari possit. quae quanto sit in periculo quam potero brevissime exponam.