Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 11
Cicero, Letters to his Friends 11.11.1
Not analysed yet
eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est. scripsi tibi quae hic gererentur. in itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt; in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto; quos confirmatos domum remittam.