Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 14
Cicero, Letters to his Friends 11.14.3
Not analysed yet
ex Africa legiones exspectantur; sed bellum istuc renatum mirantur homines. nihil tam praeter spem umquam; nam die tuo natali victoria nuntiata in multa saecula videbamus rem p. liberatam, hi novi timores retexunt superiora. scripsisti autem ad me litteris iis, quas Idibus. Maus dedisti, modo te accepisse a Planco litteras non recipi Antonium a Lepido. id si ita est, omnia faciliora; sin aliter, magnum negotium, cuius exitum non extimesco. tuae partes sunt; ego plus quam feci facere non possum. te tamen, id quod spero, omnium maximum et clarissimum videre cupio.