Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 2
Cicero, Letters to his Friends 11.2.3
Not analysed yet
maximo timore de nobis adficiuntur amici nostri; quibus etsi tua fides explorata est, tamen illud in mentem venit, multitudinem veteranorum facilius impelli ab aliis quolibet quam a te retineri posse. rescribas nobis ad omnia rogamus; nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod is de commodis eorum mense Iunio laturus esses. quem enim impedimento futurum putas, cum de nobis certum sit nos quieturos? non debemus cuiquam videri nimium cupidi vitae, cum accidere nobis nihil possit sine pernicie et confusione omnium rerum.