Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 21
Cicero, Letters to his Friends 11.21.1
Not analysed yet
dei isti Segulio male faciant, homini nequissimo omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt! quid? tu illum tecum solum aut cum Caesare? qui neminem praetermiserit, quicum loqui potuerit, cui non eadem ista dixerit. te tamen, mi Brute, sic amo ut debeo, quod istud quicquid esset nugarum me scire voluisti; signum enim magnum amoris dedisti.