Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 21
Cicero, Letters to his Friends 11.21.3
Not analysed yet
quod autem scribis te, quod pro te ipso non facias, id pro me, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique carissime, Brute, de me metu libero; ego enim quae provideri poterunt non fallar in iis, quae cautionem non habebunt de iis non ita valde laboro. sim enim impudens, si plus postulem quam homini a rerum natura tribui potest.