Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 24
Cicero, Letters to his Friends 11.24.2
Not analysed yet
quod scribis in Italia te moraturum dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris (multa enim Romae), sin adventu tuo bellum confici potest, nihil sit antiquius. pecunia expeditissima quae erat tibi decreta est. habes amantissimum Servium; nos non desumus. viii Idus Iunias.