Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 27
Cicero, Letters to his Friends 11.27.5
Not analysed yet
tandem aliquando Romae esse coepimus. quid defuit nostrae familiaritati? in maximis rebus quonam modo gererem me adversus Caesarem usus tuo consilio sum, in reliquis officio. cui tu tribuisti excepto Caesare praeter me ut domum ventitares horasque multas saepe suavissimo sermone consumeres, tum cum etiam, si meministi, ut haec φιλοσοφούμενα scriberem tu me impulisti? post Caesaris reditum quid tibi maiori curae fuit quam ut essem ego illi quam familiarissimus? quod effeceras.