Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 28
Cicero, Letters to his Friends 11.28.3
Not analysed yet
possum igitur qui omnis voluerim incolumis eum a quo id impetratum est perisse non indignari? cum praesertim idem homines illi et invidiae et exitio fuerint. plecteris ergo inquiunt quoniam factum nostrum improbare audes. O superbiam inauditam alios in facinore gloriari, aliis ne dolore quidem impunite licere! at haec etiam servis semper libera fuerunt, ut timerent, gauderent, dolerent suo potius quam alterius arbitrio; quae nunc, ut quidem isti dictitant, libertatis auctores metu nobis extorquere conantur.