Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 28
Cicero, Letters to his Friends 11.28.6
Not analysed yet
at ludos quos Caesaris victoriae Caesar adulescens fecit curavi. at id ad privatum officium, non ad statum rei p. pertinet; quod tamen munus et hominis amicissimi memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui et optimae spei adulescenti ac dignissimo Caesare petenti negare non potui.