Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 29
Cicero, Letters to his Friends 11.29.3
Not analysed yet
tu, mi Oppi, conservabis amorem tuum (etsi more magis hoc quidem scribo quam quo te admonendum putem) meaque omnia tuebere; quae tibi ne ignota essent Attico mandavi; a me autem, cum paulum oti nacti erimus, uberiores litteras exspectato. da operam ut valeas. hoc mihi gratius facere nihil potes.