Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 11, Letter 5
Cicero, Letters to his Friends 11.5.1
Not analysed yet
Lupus familiaris noster cum a te venisset cumque Romae quosdam dies commoraretur, ego eram in iis locis in quibus maxime tuto me esse arbitrabar. eo factum est ut ad te Lupus sine meis litteris rediret, cum tamen curasset tuas ad me perferendas. Romam autem veni a. d. v Idus Dec. nec habui quicquam antiquius quam ut Pansam statim con-venirem; ex quo ea de te cognovi quae maxime optabam. qua re hortatione tu quidem non eges, si ne in illa quidem re quae a te gesta est post hominum memoriam maxima hortatorem desiderasti;