Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 12
Cicero, Letters to his Friends 12.12.3
Not analysed yet
quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re p. meritos esse animadvertis, et effice ne quem paeniteat rem p. quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere. nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere. quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. haec a te peto non solum rei p. quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse.