Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 14
Cicero, Letters to his Friends 12.14.2
Not analysed yet
quae res, si a Rhodiis non essem interpellatus, fortasse tota sublata esset; tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae. certe quod maxime timui videor esse consecutus, ut non possit Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius vobis efficere negotium.