Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 19
Cicero, Letters to his Friends 12.19.1
Not analysed yet
libentissime legi tuas litteras; in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse; non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur. bellum quod est in Syria Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi. eam rem tibi volo bene et feliciter evenire; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua.