Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 20
Cicero, Letters to his Friends 12.20.1
Not analysed yet
gratae mihi tuae litterae, nisi quod Sinuessanum deversoriolum contempsisti. quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano et Pompeiano reddideris ὑπομνηματισμὸν. sic igitur facies meque amabis et scripto aliquo lacesses; ego enim respondere facilius possum quam provocare. quod si, †ut es, cessabis, lacessam, nec tua ignavia etiam mihi inertiam adferet. plura otiosus; haec cum essem in senatu exaravi.