Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 22
Cicero, Letters to his Friends 12.22.2
Not analysed yet
oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et loquitur fortiter; Hirtius noster tardius convalescit. quid futurum sit plane nescio; spes tamen una est aliquando p. R. maiorum similem fore. ego certe rei p. non deero et, quicquid acciderit a quo mea culpa absit, animo forti feram; illud profecto, quoad potero, tuam famam et dignitatem tuebor.