Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 24
Cicero, Letters to his Friends 12.24.2
Not analysed yet
sed hac de re alias ad te pluribus. Cum enim haec scribebam, in exspectatione erant omnia; nondum legati redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam sed ad denuntiandum bellum miserat nisi legatorum nuntio paruisset. ego tamen, ut primum occasio data est, meo pristino more rem p. defendi, me principem senatui populoque R. professus sum nec, postea quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis libertatisque communis. sed haec quoque te ex aliis malo.