Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 12, Letter 28
Cicero, Letters to his Friends 12.28.2
Not analysed yet
quod societatem rei p. conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas gratum est; quae societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit. gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas; nec enim id inter nos facere debemus. senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam nisi ad rem novam cogeretur. itaque nec de HS x̅x̅ nec de HS d̅c̅c̅ quicquam agi nunc per senatum potest. tibi autem ex s. c. imperandum mutuumve sumendum censeo. in re p. quid agatur credo a te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. ego sum spe bona consilio, cura, labore non desum; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.