Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 1
Cicero, Letters to his Friends 13.1.1
Not analysed yet
etsi non satis mihi constiterat cum aliquane animi mei molestia an potius libenter te Athenis visurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me adficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen vidisse te mallem; nam quod est molestiae non sane multo levius est, cum te non video, quod esse potuit voluptatis certe, si vidissem te, plus fuisset. itaque non dubitabo dare operam ut te videam, cum id satis commode facere potuero; interea quod per litteras et agi tecum et, ut arbitror, confici potest agam.