Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 12
Cicero, Letters to his Friends 13.12.2
Not analysed yet
est praeterea, quod apud te valet plurimum, a nostris studiis non abhorrens. qua re velim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria. vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem cum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi; quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus.