Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 16
Cicero, Letters to his Friends 13.16.1
Not analysed yet
P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene speravissem, tum perbone existimare coepi eximus iudiciis quae de eo feceras cognitis. eius libertum Apollonium iam tum equidem cum ille viveret et magni faciebam et probabam; erat enim et studiosus Crassi et ad eius optima studia vehementer aptus; itaque ab eo admodum diligebatur.