Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 19
Cicero, Letters to his Friends 13.19.2
Not analysed yet
nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione quasi adepti iam omnia, sed eo vehementius a te contendimus ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam recipias; cuius dubia fortuna timidius tecum agebamus verentes ne quid accideret eius modi ut ne tu quidem mederi posses; explorata vero eius incolumitate omnia a te summo studio et cura peto. quae ne singula enumerem, totam tibi domum commendo, in his adulescentem filium eius, quem C. Maenius Gemellus, cliens meus, cum in calamitate exsili sui Patrensis civis factus esset, Patrensium legibus adoptavit, ut eius ipsius hereditatis ius causamque tueare.