Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 4
Cicero, Letters to his Friends 13.4.3
Not analysed yet
sed haec quae supra scripta sunt eo spectant ut te horter et suadeam; reliqua sunt, quae pertinent ad rogandum, ut non solum tua causa tibi consilium me dare putes sed etiam, quod mihi opus sit, me a te petere et rogare. gratissimum igitur mihi feceris, si Volaterranos omnibus rebus integros incolumisque esse volueris. Eorum ego domicilia, sedes, rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re p. civibus summo senatus populique R. studio conservatae sunt, tuae fidei, iustitiae bonitatique commendo.