Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 13, Letter 6
Cicero, Letters to his Friends 13.6.2
Not analysed yet
Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit, propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare. qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum;