Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 2, Letter 17
Cicero, Letters to his Friends 2.17.4
Not analysed yet
rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere, nec tamen erant confectae; eas nos Apameae deponere cogitabamus. de praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec tacturus est quisquam. Laudiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo. quod scribis ad me de drachmum ccciↄↄↄ, nihil est quod in isto genere cuiquam possim commodare; omnis enim pecunia ita tractatur, ut praeda a praefectis, quae autem mihi attributa est, a quaestore curetur.