Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 3, Letter 11
Cicero, Letters to his Friends 3.11.5
Not analysed yet
D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnis meos, qui sunt omnes tui. stomachosiores meas litteras quas dicas esse, non intellego. Bis ad te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans in eo, quod de me cito credidisses. quod genus querelae mihi quidem videbatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. sed si, ut scribis, eae litterae non fuerunt disertae, scito meas non fuisse. ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum. vale et in censura, si iam es censor, ut spero, de proavo multum cogitato tuo.