# Letters to his Friends 3.9.2

Cicero, Letters to his Friends, urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 3, Letter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-his-friends/3.9.2

ego, etsi ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque vero ob eam causam, quo ipse facilius consequerer (nam id quidem Ἐπικούρειον est), sed mehercule quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per se. qua re, quoniam pluris tu habes quam ceteri, quos scias in hanc provinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus eris quod et tu confidis et ego opto, litteras miseris. longi subselli, ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item unum alterumve diem abstulerit (quid enim potest amplius?), tua tamen dignitas suum locum obtinebit; sed, si me diligis, si a me diligi vis, ad me litteras, ut quam primum laetitia adficiar, mittito.

---

Cicero, Letters to his Friends, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi056/phi0474.phi056.perseus-lat2.xml.
