# Letters to his Friends 3.9.4

Cicero, Letters to his Friends, urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 3, Letter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-his-friends/3.9.4

verum haec videbimus. illud, quod polliceris, velim pro tua fide diligentiaque et pro nostra non instituta, sed iam inveterata amicitia cures, enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam primumque decernatur. omnino serius misi litteras quam vellem (in quo cum difficultas navigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum senatus incidisse credo meas litteras), sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo idque a me recte factum puto, quod non statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque confectis litteras miserim. haec igitur tibi erunt curae, quem ad modum ostendis, meque totum et mea et meos commendatos habebis.

---

Cicero, Letters to his Friends, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi056/phi0474.phi056.perseus-lat2.xml.
