Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 5, Letter 10a
Cicero, Letters to his Friends 5.10a.1
Not analysed yet
S. V. B. E. E. Q. V. de Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam. sed tamen omnia mi dura imperas. de Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae. apage te cum nostro Sex. Servilio; nam me hercule ego quoque illum amo; sed huiusce modi vos clientis, huius modi causas recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias,. civis Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi.