Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 5, Letter 10a
Cicero, Letters to his Friends 5.10a.3
Not analysed yet
nos, si quid erit istic opus, defendes. Caesar adhuc mi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim ! nam, si hoc exspectandumst, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta. haec nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores …