Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 5, Letter 11
Cicero, Letters to his Friends 5.11.2
Not analysed yet
quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia quae ea vellet, summo studio curaque facturum. itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam. tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur. omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur.