Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 5, Letter 15
Cicero, Letters to his Friends 5.15.2
Not analysed yet
quid enim? ad amicosne confugiam? quam multi sunt? habuimus enim fere communis; quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. tecum vivere possem equidem et maxime vellem; vetustas,. amor, consuetudo, studia paria; quod vinclum, quaeso, dest nostrae coniunctionis? possumusne igitur esse una? nec me hercule intellego quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe? in qua cum forum commune sit, vicinitas non requiritur.