Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 5, Letter 2
Cicero, Letters to his Friends 5.2.7
Not analysed yet
atqui ille, quod te audisse certo scio, pr. K. Ian. ,qua iniuria nemo umquam in aliquo magistratu improbissimus civis adfectus est, ea me consulem adfecit, cum rem p. conservassem, atque abeuntem magistratu contionis habendae potestate privavit. cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam cum ille mihi nihil nisi ut iurarem permitteret, magna voce iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus idem magna voce me vere iurasse iuravit.