Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 6, Letter 16
Cicero, Letters to his Friends 6.16.1
Not analysed yet
si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae privatim essent, repeterem initia amicitiae ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt. itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia. cuius fiducia peto a te, ut absentem me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas. vale.