Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 6, Letter 18
Cicero, Letters to his Friends 6.18.1
Not analysed yet
simul atque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos quid esset in lege. rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus; qui fecissent, non vetari. qua re bono animo sint et tui et mei familiares; neque enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent in senatum Romae legerentur, eos qui aliquando praeconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere