Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 6, Letter 3
Cicero, Letters to his Friends 6.3.4
Not analysed yet
ego tibi hoc confirmo, etsi levis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis †aut eorum, qui discesserint; alteri dimicant, alteri victorem timent. sed haec consolatio levis est; illa gravior, qua te uti spero, ego certe utor; nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni vacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo. sed rursus γλαῦκ′ εἰς Ἀθήνας, qui ad te haec. mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum vivam, erunt. vale.