Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 6, Letter 6
Cicero, Letters to his Friends 6.6.8
Not analysed yet
notantur autem mihi ad divinandum signa duplici quadam via; quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum civilium natura atque ratione. in Caesare haec sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro querelarum tuarum. accedit quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur. praeterea cedit multorum iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis voluntatibus;