Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 7, Letter 10
Cicero, Letters to his Friends 7.10.4
Not analysed yet
sic enim tibi persuadeas velim, unum mihi esse solacium qua re facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam; sin autem id non est, nihil duobus nobis est stultius, me, qui te non Romam attraham, te, qui non huc advoles. una me hercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Haedui. qua re omnibus de rebus fac ut quam primum sciam. aut consolando aut consilio aut re iuvero.